monumenta.ch > Plinius > sectio 165

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 165
{L} Ligusticum silvestre est in Liguriae suae montibus; seritur etiam ubique. suavius sativum, sed sine viribus. panacem aliqui vocant. Crateuas apud Graecos cunilam bubulam eo nomine appellat, ceteri vero conyzam, id est cunilaginem, thymbram vero quae sit cunila. haec aput nos habet vocabulum et aliud, satureia dicta in condimentario genere. seritur mense Februario. origano aemulo nusquam utrumque additur, quippe similis effectus. sed cunilae Aegyptium origanum tantum praefertur.